monumenta.ch > Plinius > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 152
{LXXXVIII} Trifolium scio credi praevalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis XX potis vel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere XXV grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi, multa alia praeterea in remediis eius adscribi.